

Liber Secundus Samuelis*
Caput 1: Versus 2
Apparuit homo veniens de castris Saul,etc.[RAB.]Hunc aiunt Hebraei filium fuisse Doeg. Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphan fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam a patre commendatam habeat.